Les Élégies
Élégie V
Felix qui patrio uiuit contentus agello,
Nec timidas captat semper auarus opes.
Hunc, hunc, tuta quies ereptum mille periclis
Detinet ; hic tacitus rura beata colit.
Non illum stulti terrent insomnia uulgi,
Nauita nec tristis, tergeminusue Canis
Sed puris manibus sanctas accedit ad aras
Et flectit facileis in sua uota Deos.
Poemata, elegia V, édition F. Morel, 1558, v. 1-8
Traduction
Heureux celui qui, satisfait du petit champ paternel, ne cherche pas toujours, cupide, les richesses terribles. Lui, lui un calme repos le retient, arraché à mille périls ; lui cultive en silence ses heureuses campagnes. Les songes de la sotte foule ne le terrorisent pas, ni le sinistre marin, ni le Chien à trois têtes, mais, les mains pures, il s’approche des autels sacrés et il fléchit les Dieux favorables à ses vœux.
Desiderium patriae (élégie VII)
Quicunque ignotis lentus terit ocia terris,
Et uagus externo quaerit in orbe domum,
Quem non dulcis amor, quem non reuocare parentes,
Nec potuit si quid dulcius esse potest,
Ferreus est, dignusque olim cui matris ab aluo 5
Hyrcanae tigres ubera praebuerint.
Non mihi saxea sunt duroue rigentia ferro
Pectora, nec tigris, nec fuit ursa parens,
Vt dulci patriae durus non tangar amore,
Totque procul menses exul ut esse uelim. 10
Quid nanque exilium est aliud quam sidera nota,
Quam patriam et proprios deseruisse lares ?
Annua ter rapidi circum acta est orbita Solis,
Ex quo tam longas cogor inire uias,
Ignotisque procul peregrinus degere tectis, 15
Et Lyrii tantum uix meminisse mei,
Atque alios ritus, aliosque ediscere mores,
Fingere et insolito uerba aliena sono.
At quid Romana, dices, speciosus aula,
Aut quisquam toto pulchrior orbe locus ? 20
Roma orbis patria est, quique altae moenia Romae
Incolit, in proprio degit et ille solo.
Forsan et est Romae (quod non contingere cuiuis
Hic solet externo) uiuere dulce mihi.
Est qui purpurei patruus pars magna senatus, 25
Atque idem Aonii pars quoque magna chori,
Qui nostras ornetque bonus foueatque Camoenas,
Arceat a nostro pauperiemque lare.
At quoties studia antiqua, antiquosque sodales
Et memini charam deseruisse domum, 30
Quondam ubi sollicitas Persarum temnere gazas
Et foelix paruo uiuere doctus eram,
Ipsa mihi patriae toties occurrit imago,
Et toties curis torqueor usque nouis.
Utque nihil desit, nobis tamen omnia desunt, 35
Dum miseris noto non licet orbe frui.
Nec Ligeris ripas, saltus, syluasque comantes
Cernere et Andini pinguia culta soli,
Quae lacte et Baccho, flauentis et ubere campi
Antiquae certant laudibus Italiae. 40
Ast Ithacus, licet ipsa foret Laertia tellus,
Et Bacchi et Cereris muneribus sterilis,
In patriam rediit : reditum nec pulchra Calypso,
Nec pulchra Alcinoi detinuit soboles.
Felix qui mores multorum uidit et urbes, 45
Sedibus et potuit consenuisse suis!
Ortus quaeque suos cupiunt, externa placentque
Pauca diu, repetunt et sua lustra ferae.
Quando, erit, ut notae fumantia culmina uillae,
Et uideam regni jugera parua mei? 50
Non septemgemini tangunt mea pectora colles,
Nec retinet sensusTybridis unda meos.
Non mihi sunt cordi ueterum monumenta Quiritum,
Nec statuae, nec me picta tabella juuat.
Non mihi Laurentes Nymphae, syluaeque uirentes, 55
Nec mihi, quae quondam, florida rura placent.
Ipsae etiam quae me primis docuere sub annis
Ad citharam patrio flectere uerba sono,
Heu fugiunt Musae, refugitque auersus Apollo
Et fugiunt digitos mollia pletra meos. 60
Aulica dum nostros gestaret turba libellos
Et tereret manibus carmina nostra suis,
Dumque meos Regis soror, illa, illa inclyta uirgo
Afflaret sancto numine uersiculos,
Margaris inuicti Regis soror, aurea uirtus 65
Inter mortales cui dedit esse Deam.
Tunc licuit totum foecundo pectore Phoebum
Concipere, et pleno pandere uela sinu.
Nunc miseri ignotis caeci iactamur in undis
Credimus et Latio lintea nostra freto 70
Hoc Latium poscit, Romanae haec debita linguae
Est opera, huc genius compulit ipse loci.
Sic teneri quondam uates praeceptor Amoris
Dum procul a patriis finibus exul agit,
Barbara (nec puduit) Latiis praelata Camoenis 75
Carmina non propriam condidit ad ciharam.
Carmina Principibus gaudent plausuque theatri,
Quique placet paucis, displicet ipse sibi.