1 - Reconnaître les participes

Reprenons le texte de Pline

Praesagiunt et animalia : delphini tranquillo mari lasciuientes flatum, ex qua uenient parte, item spargentes aquam, iidem turbato tranquillitatem. Lolligo uolitans, conchae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harene saburrantes tempestatis signa sunt. Ranae quoque ultra solitum uocales et fulicae matutino clangore, item mergi anatesque pinnas rostro purgantes uentum, ceteraeque aquaticae aues concursantes, grues in mediterranea festinantes, mergi, gauiae maria aut stagna fugientes. Grues silentio per sublime uolantes serenitatem, sicut noctua in imbre garrula at sereno tempestatem, coruique singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, serenum diem ; si uero carptim uocem resorbebunt, uentosum imbrem. Graculi sero a pabulo recedentes hiemem, et albae aues cum congregabuntur et cum terrestres uolucres contra aquam clangores dabunt perfundentque sese, sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam uolitans, ut pinna saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant, fugitantes in nidos suos, et anseres continuo clangore intempestiui, ardea in mediis harenis tristis.

Nec mirum aquaticas aut in totum uolucres praesagia aëris sentire: pecora exultantia et indecora lasciuia ludentia easdem significationes habent, et boues caelum olfactantes seque lambentes contra pilum, turpesque porci alienos sibi manipulos faeni lacerantes, et apes operantes segniter uel contra industriam suam absconditae, uel formicae concursantes aut oua progerentes, item uermes terreni erumpentes.

Question

Relevez les participes du texte de Pline, et classez-les selon le groupe de verbes auquel ils appartiennent.

Indice

Les participes ont été mis en gras.

Solution

Les participes présents

amare

delere

legere

capere

audire

uolitans

saburrantes

purgantes

concursantes

festinantes

uolantes

latrantes

uolitans

fugitantes

Ø

spargentes

adhaerescentes

adfigentes

recedentes

concutientes

fugientes

lasciuientes

Les participes passés
  1. turbato : participe passé du verbe turbare ; épithète de "mare" sous-entendu : "dans une mer troublée".

  2. solitum : participe passé du verbe semi-déponent solere, ici substantivé : "ce qui est habituel".