5 - Reconnaître les thèmes en -i

Reprenons le texte de la leçon :

Pyrgopolynices

Curate ut splendor meo sit clupeo clarior

quam solis radii esse olim cum sudumst solent,

ut, ubi usus ueniat, contra conserta manu

praestringat oculorum aciem in acie hostibus.

Nam ego hanc machaeram mihi consolari uolo,

ne lamentetur neue animum despondeat,

quia se iam pridem feriatam gestitem,

quae misera gestit fartum facere ex hostibus.

sed ubi Artotrogus hic est?

Artotrogus

Stat propter uirum

fortem atque fortunatum et forma regia ;

tum bellatorem... Mars haud ausit dicere

neque aequiperare suas uirtutes ad tuas.

Pyrg.

Quemne ego seruaui in campis Curculionieis,

ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides

erat imperator summus, Neptuni nepos ?

Art.

Memini. Nempe illum dicis cum armis aureis,

cuius tu legiones difflauisti spiritu,

quasi uentus folia aut paniculum tectorium.

Pyrg.

Istuc quidem edepol nil est.

Art.

Nihil hercle hoc quidemst

praeut alia dicam — quae tu numquam feceris.

Question

Dans le texte ci-dessus, nous avons mis en gras les noms et adjectifs appartenant aux thèmes en -i. Saurez-vous les reconnaître ? Indiquez à quel cas ils sont, et quelle est leur fonction.

Solution

  • Hostibus : datif pluriel de hostis, -is (l'ennemi) ; datif d'intérêt du verbe praestringat. (mot à mot : "afin qu'il aveugle le regard aux ennemis...")

  • ex hostibus : ablatif pluriel prépositionnel de hostis, -is (l'ennemi) ; indique l'origine (facere fartum ex hostibus : faire du hachis des ennemis)

  • uirum / fortem : fortem = accusatif masculin singulier, épithète de "uirum"