8 - Reconnaître et analyser les accusatifs

Reprenons le texte de la leçon :

Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem uirtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum exercita iuuentute, prouocare ausus Albanos, grauem et diu principem populum. Sed, cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. Anceps et pulchra contentio, exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc uulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius, addito ad uirtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam, singulosque, prout sequi poterant, adortus exsuperat. Sic (rarum alias decus) unius manu parta uictoria est : quam ille mox parricidio foedauit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem uiderat : hunc tam immaturum amorem uirginis ultus est ferro. Citauere leges nefas : sed abstulit uirtus parricidam, et facinus infra gloriam fuit.

Question

Relevez les accusatifs du texte ci-dessus et classez-les selon leurs emplois.

Indice

Les accusatifs ont été mis en gras.

Solution

Emplois directs

Emplois prépositionnels

COD

Apposition au COD

Numam Pompilium, COD de excipit ;

omnem militarem discipulam artemque, COD de condidit ;

Albanos, COD de prouocare ;

hostem, COD de distrahet ;

fugam, COD de simulat ;

singulos, COD de exsuperat ;

quam, COD de fœdauit ;

flentem sororem, COD de uiderat ;

spolia, COD de flentem ;

hunc tam immaturum amorem, COD de ultus est ;

nefas, COD de citauere ;

parricidam, COD de abstulit.

grauem et diu principem populum, apposé à "Albanos".

mirum in modum ;

in honorem ;

in compendium ;

ad uirtutem ;

circa se ;

infra gloriam.