BOCCACE (1313-1375), Généalogie des dieux païens Psyché

Texte latin :

 

 

 

 

5

 

 

 

 

10

 

 

 

 

15

 

 

 

 

20

 

 

 

 

25

 

 

 

 

30

 

 

 

 

35

 

 

 

 

40

 

 

 

 

45

 

 

 

 

50

 

 

 

 

55

 

 

 

 

60

 

 

 

65

 

 

 

70

 

 

 

75

 

 

 

 

80

 

 

 

85

 

 

 

90

 

 

 

95

 

 

 

100

 

 

 

 

105

 

 

 

110

 

 

 

 

115

 

 

 

120

 

 

 

125

 

 

 

130

 

 

 

135

 

 

 

140

 

 

 

 

145

 

 

 

 

150

 

 

 

 

155

 

 

 

 

 

[5,22] CAP- XXII : De Psyce XV-a Apollinis filia. Psyces, ut dicit Martialis Capella in libro, quem De nuptiis Mercurii et phylologie scripsit, filia fuit Apollinis et Endilichie. Ex qua Lucius Apuleius, in libro Methamorphoseon, qui, uulgariori uocabulo, Asinus aureus appellatur, longisculam recitat fabulam talem: Regem scilicet fuisse et reginam, quibus tres fuere filie, quarum due maiores natu, etsi forma spectabiles essent, iunior, cui Psyces nomen erat, in tantum pulchritudine ceteras excedebat mortales, ut non solum admiratione teneret spectantes, sed infigeret animis ignaris rei miraculo credulitatem, ut Venus esset que descendisset in terris, et fama longe lateque uulgata inuise formositatis egit, ut non solum ciues sed exteri ad uisendam Venerem et sacris honorandam accederent, templis uere Veneris neglectis. Quod egre Venus ferens, in Psycen accensa, Cupidini filio iussit, ut eam amore feruentissimo hominis extreme sortis incenderet. Interim pater de nuptiis uirginis Milesium Apollinem consuluit. Qui respondit, ut illam in uertice montis deduceret, ibique diuina stirpe creatum, esto pessimum et uipereum, nancisceretur uirgo maritum. Quo responso parentes affecti, cum lacrimis et merore totius ciuitatis, uirginem in predestinatum deduxere culmen, ibique solam liquere. Que et si solitudine et incerto timore futuri coniugis anxiaretur, non tamen diu perstitit, et uenit Zephyrus mitis, et suaui spiritu eam summens, in floridam detulit uallem; in qua cum aliquali somno lenisset erumnam, surgens uidit gratum oculis nemus et argenteis undis manantem fontem, atque palatium non solum regium sed diuinum, miris ornatum diuitiis; quod cum intrasset et ingentes inuenisset thesauros absque custode, et miraretur plurimum, obsequentium uocibus absque corporibus auditis, intrauit lauacrum, inuisis sibi assistentibus obsequiosis. Inde cena diuinis conferta dapibus sumpta, cubiculum intrans, conscendit genialem thorum, et soporate maritus affuit. Qui cum eam sibi fecisset coniugem, ueniente luce inuisus abiit; et sic sepius magna Psycis consolatione continuans, factum est ut sorores, eiusdem audito Psycis infortunio, e domibus maritorum ad lugubres parentes accederent, et una cum eis sororis infelices nuptias deflerent. At Cupido presentiens quid inuidia sororum pararetur Psyci, eam premonuit, ut earum omnino flocci faceret lacrimas, nec in suam perniciem pia atque credula esset. Quod cum spopondisset Psyces, se cepit deplorare captiuam et quod sorores uidere et alloqui non posset, et uenientem atque redarguentem Cupidinem precibus in eam sententiam traxit, ut cum eis loqui posset, Zephyroque iuberet, ut eas ad se leni deferret flatu. Qui cum fecisset, concessit etiam ut ex thesauris, quos liberet, asportare permitteret, sed earum suasionibus nullo modo crederet, nec suam uidere formam alicuius consilio exoptaret. Tandem complorata domi Psyce a sororibus, scopulum conscendere, et ululatu femineo redintegrato a Psyce audite sunt, atque paucis consolate uerbis, et postremo illas Zephyrus Psycis imperio in uallem detulit amenam. Ibi a Psyce festiua caritate suscepte, diuinum nemus et regiam, thesaurosque mirate, et lauacro atque cibo refecte, percontari scrupulose cepere, quisnam eius uir ac tantarum rerum dominus esset. Illa autem memor precepti coniugis, iuuenem finxit uenationibus intentum; et concessis eis que uellent ex thesauris, a Zephyro illas in summitate montis iussit deferri. Que, post longas infortuniorum suorum querelas, felicitati Psycis inuidentes, celatis thesauris fictisque lacrimis ad parentes rediere, et inde inito de pernicie Psycis consilio abiere ad uiros. Psyces autem iterum premonetur a uiro, ut sororum euitaret insidias, et nullius consilio eum uidere conetur. Reuertuntur interim sorores inuide, et obsequio Zephyri ex uertice montis deferuntur ad Psycem, et letanter suscepte felicitati et pregnationi congratulantur sue; captamque uerbis mellifluis aggrediuntur uenenosis colloquis, inquirentes iterum quisnam uir eius esset. Psyces autem pridiani oblita mendacii, in fictionem alteram deuertit, eumque dixit mediocris etatis hominem et uacantem negociationibus, datisque muneribus iussit illas Zephyro reportaret. Que cum aduertissent eam, non ea forma qua pridie dixisset, uirum designasse, illum ab ea inuisum, et perconsequens arbitrate deum sunt, et sic acrius exarsere. Et inde die redeuntes seguenti, affectu pio uerbis se maximam salutis eius curam gerere monstrauere, asseuerantes post multa se pro comperto habere a circumuicinis incolis, non hominem, sed serpentem tortuosum illas edes incolere, eiusque uirum esse, nec illum aliud expectare quam maturitatem eius quem gerebat in utero, ut ex ea illoque se ampliori sagina saturaret. Quibus terrefacta Psyces et eis ultro aures prebens, eo quod ille adeo se uideri recusaret, eis remissis ad scopulum, consilio earum nouaculam parauit, et lucernam abscondit sub modio, nocte seguenti uisura, quisnam esset is cuius uteretur concubitu, et ut illum perimeret si uerbis, responderet forma, sororum. Intrat igitur more suo lectum Cupido, et in somnum soluitur. Psyces uero, aperto lumine, uidit illum mira formositate conspicuum iuuenem, alis pernicibus insignitum, et ad eius pedes arcum et pharetram sagittis confertam; e quibus cum unam mirabunda eduxisset, expertura aciem, adeo digito impressit suo, ut aliqualis scaturiret e uulnere sanguis. Quo facto, miro dormientis adhuc amore flagrauit. Dumque illum mirabunda conspiceret, fauillula ex lucerna prosiliuit in dexterum dormientis humerum; quam ob rem expergefactus Cupido repente fugam arripuit. Verum Psyces cum illum cepisset crure atque fortiter teneret, tam diu ab eo per aerem delata est, donec fessa, eo dimisso, caderet. Cupido autem in uicinam cupressum euolans, longa querela eam redarguit, seipsum damnans, quod a matre missus, ut illam extremi hominis amore incenderet, et ipse se ipsum ob eius pulchritudinem uulnerasset; et inde euolauit. Psyces uero postquam illum uidere non potuit, se in propinquum deiecit fluuium mortem cupiens. Fluuius autem aspernatus eam deduxit in ripam, ubi a Pane deo uerbis solata aliquantisper est. A quo tandem discedens in ciuitatem uenit, in qua altera sororum nupta; quam cum conuenisset illi casum suum recitauit omnem, uerum uindicte auida, in perniciem sororis consultricis astutule mentita est circa extremum uerborum Cupidinis, asserens eum dixisse: abi hinc et res tuas affer, postquam imperium meum seruare nequisti, ego autem sororem tuam, teque nominauit, meis nuptiis coniugabo, et me fecit inde confestim a Zephyro deferri in culmen ex quo sustulerat. Quod cum audisset illa, confestim euolauit in montem, et alio flante uento inquit: Accipe Zephyre dominam tuam meque deducito in uiri cubiculum, et cum uerbis sumpto saltu maximo, se in ingens precipitium dedit, quassatoque corpore toto, alitibus esca effecta est. Psyces inde equo modo et aliam sororem misit in saltum. Demum cum primo Cereris inde Iunonis precibus exquisisset subsidium, et ab utraque repulsam habuisset, audissetque, iubente Venere, Mercurium uoce preconia mortalibus cunctis iussisse, ut nemo eam occultaret, et dona indicanti preponeret, se ad fores Veneris presentauit. A qua obiurgata diu et capillis tracta, sollicitudini et tristitie ancillis suis ut excruciaretur tradita est. A quibus cum esset uerberibus lacessita, eidem a Venere cumulus segetum multiplicium appositus est, iussumque ut in seguenti uespere grana seminum omnium discreta representaret eidem. Quo iussu, abeunte Venere, obstupefacta Psyces riguerat, sed aduenientibus formicis ab eis confestim iussa Veneris peracta sunt. Secundo autem Venus precepit eidem, ut floccum aurei uelleris ostensi pecoris eidem portaret; quod Psyces, secuta monitum palustris arundinis, cum obtinuisset, imperanti reportauit. Tercio Venus, urnulam tradidit iussitque, ut plenam ex undis Stigiis ei deferret confestim. Que cum locum uideret inaccessibilem, aquile uolantis subsidio mandatum dire socrus impleuit. Quarto Venus, data ei pixide, iussit illi ad Inferos descenderet Proserpineque, sua ex parte, paululum sue formositatis exposceret. Que cum iret ad turrim se precipitatura, ab eadem monita descendit ad Inferos, et legationi peracta, pixidem plenam atque coopertam assumpsit, et ad superos remeauit, sed immemor mandatorum turris, sumptura aliquantulum diuine formositatis, ut amanti suo pulchrior uideretur, aperuit pixidem ex qua prosiliuit somnus infernus, qui in eam iniectus, eam non aliter quam corpus mortum soporauit. Sed Cupido iam conualescens a uulnere, casum sue Psycis aduertens, per fenestram cubiculi euolauit ad dormientem, detersoque ab ea somno et in pixidem redacto, redarguit eam presuntionis aduersus monitus habite, dixitque ut mittenti deferret, quod et factum est. Cupido autem impatiens infelicitatum et laborum puelle a se dilecte, Iouem orauit, ut pateretur illam sibi coniugem fore. Qui precibus annuens, congregatis diis, eorum in presentia iussit ut Psyces coniunx esset perpetua Cupidinis. Quam Mercurius Iouis iussu deuexit in celum et ibidem, immortalis effecta, nuptie celebrate sunt. Ipsam autem Cupidini peperit uoluptatem filiam. Serenissime rex, si huius tam grandis fabule ad unguem sensum enucleare uoluerimus, in ingens profecto uolumen euaderet, et ideo cur Apollinis, et Endilichie filia dicatur Psyces, que eius sorores, et cur Cupidinis dicatur coniunx, cum paucis ex contingentibus dixisse satis sit. Psyces ergo anima interpretatur. Hec autem Apollinis, id est solis, filia dicitur, eius scilicet qui mundi uera lux est deus, cum nullius alterius potentie sit rationalem creare animam, nisi dei. Endelichia autem, ut dicit Calcidius super Tymeo Platonis, perfecta etas interpretatur; cuius ideo rationalis anima dicitur filia, quia et si in utero matris illam a patre luminum suscipiamus, non tamen eius apparent opera, nisi in etate perfecta; cum potius naturali quodam instinctu usque ad etatem perfectam feramur, quam iudicio rationis; etate uero perfecta agere incipimus ratione; ergo bene Apollinis et Endelichie filia dicitur. Sunt huic due sorores maiores natu, quarum una est anima uegetatiua, altera uero sensitiua, sed Psyces pulchritudine illas excedit, et hoc ideo quia uegetatiua anima communicamus cum plantis, sensitiua autem cum brutis, rationali quidem cum angelis et Deo, quo nil pulchrius. Psyces uero ideo dicitur iunior, quia longe ante eam uegetatiua conceditur fetui, et inde tractu temporis sensitiua, postremo a deo rationalis infunditur. Ille ante nubunt, quod ideo dictum est, quia corporeis sunt annexe uirtutibus. Huius autem coniugium diuine stirpi seruatur, id est amori honesto, seu ipsi Deo, cuius inter delicias a Zephyro, id est a uitali spiritu, qui sanctus est, defertur et matrimonio iungitur. Hic coniugi prohibet, ne eum uidere cupiat, ni perdere uelit, hoc est nolit de eternitate sua, de principiis rerum, de omnipotentia uidere per causas, que soli sibi nota sunt; nam quotiens talia mortales perquirimus, illum, imo nosmet ipsos deuiando perdimus. Sorores autem non nunquam ad methas usque primas deliciarum Psycis deueniunt, et ex thesauris eius reportant, in quantum penes rationem uiuentes melius opus suum uegetatio peragit, et sensitiue uirtutes clariores sunt, et longius perseuerant. Sane inuident sorori, quod minime nouum est sensualitatem cum rationem discordem, et dum illi blandis uerbis suadere non possunt, ut uirum uideat, id est uelit naturali ratione uidere quod amat, et non per fidem cognoscere, eam terroribus conantur inducere, asserentes eum immanem esse serpentem, seque eam diuoraturum; quod quidem totiens sit, quotiens sensualitas conatur rationem sopire, et ostendere anime contemplationes incognitarum rerum per causam, non solum delectationes sensitiuas auferre, sed labores maximos et angores minime oportunos ingerere, et nil demum placide retributionis afferre. Anima autem, dum minus prudens talibus demonstrationibus fidem adhibet, et quod negatur uidere desiderat, occisura, si uoto non conrespondeat forma, uidet effigiem uiri pulcherrimam, id est extrinseca Dei opera, formam, id est diuinitatem, uidere non potest, quia Deum nemo uidit unquam; et cum fauillula ledit et uulnerat, id est superbo desiderio, per quod inobediens facta, et sensualitati credula, bonum contemplationis amittit, et sic a diuino separatur coniugio. Tandem penitens et amans, perniciem sororum curat astutia, easque adeo opprimit, ut aduersus rationem nulle sint illis uires, et erumnis et miseriis purgata presumptuosa superbia atque inobedientia, bonum diuine dilectionis atque contemplationis iterum reassumit, eique se iniungit perpetuo, dum perituris dimissis rebus in eternam defertur gloriam, et ibi ex amore parturit Voluptatem, id est delectationem et letitiam sempiternam.